CAUNAE

CAUNAE
CAUNAE
apud Columellam, l. 10.
Livia Chalcidicis et Caunis aemula Chtis
Purpureaeque Chelidoniae pinguesque Mariscae:
i. e. Cauniae, alias ficus sunt siccae, quae ex oppido Cariae Cauno adferebantur, hîc autem ficus quaelibet siccae. Quemadmodum enim Caricae, primo dictae sunt, ficus siccae e Caria, postmodum ficus ficcae quaelibet: ita Caunae. Unde Caunas Chias et Chalcidicas vocat Columella, quas alii Caricas Chias et Chalcidicas vocarent, h. e. caricas ex Chio vel Chalcide. Sic Caunas Ebusi, pro caricis ex Ebuso Insul. dixit Statius in Saturnalibus, l. 1. Sylv. 6. v. 15.
Et quas percoqut Ebosea Caunas, etc.
Vide Salmas. ad Solin. p. 931. At de eo, qui, Cauneas ficus venales clamans, Crasso in Parthos eunti infelix fecit omen, dicemus infra in Vox.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”